EBENUS

EBENUS
EBENUS
Hebr. hobnim, cum ebore, iungitur Ezech. c. 27. v. 15. quia utrique est extremus color, eodem excellentiae gradu; ebori viz. pulcherrimi candoris, hebeno speciosissimi nigroris. Utrumque politissimum, nitidisiimum et incomparabili laevore conspicuum. Unde est, quod in eosdem fere usus adhibentur et ex utroque arcus fiunt, pectines, tabulae lusoriae, cultrorum manubria, alia. Adde, quod in iisdem locis nascuntur, India sc. et Aethiopia, quarum haec Indiae nomine quandoque intelligitur: utex Virg. liquet, Georg. l. 2. v. 116.
------ ------ sola India nigrum
Fert ebenum.
Idem l. 4. v. 293.
Usque coloratis amnis devexus ab Indis,
i. e. ex intima Aethiopia. Porro ebenus et ebur und cum auro, perpetuum fuit Aethiopum tributum, ab eo tempre, quo Aegyptiorum Rex Sesoosis (al. Sesostres) Aethiopes debellavit, Dod. l. 1. Postea eadem ab Aethiopibus Persas exegisse, docet Herod. Musâ tertiâ, c. 97. ubi ducentas ebeni palangas, in quod vis triennium, adferri ab iis in Persiam consuesse, tradit. Eadem gestasse Aethiopes dicuntur, in Ptolomaei Philadelphi pompa, apud Callixenum Rhodium. Unde in festo Adonidis, Alexandriae, sub eodem Rege, magno appparatu celebrato, Syracusanae mulieres, viso ebeno: auro, et ebore multo, in haec prorumpunt verba, Edyliio 15. v. 123.
Ω῎ ἔβενος, ὢ χρυσὸς, ὢ ἐκ λευκὼ ἐλέφαντος
Αἰετώ!
O ebenum, ô aurum, ô ex albo ebore
Aquilae!
Vide Bochart. Hierezoici Part. poster.l 1. c. 20. et Salmas. ad Solin. nec non infra in voce Palangae. Ex hoc ligno porro simulacra Deorum ab antiquis facta, memorat Pausan. in Arcadicis, ub materias enumerans, e quibus vulgo huiusmodi simulacra fieri solerent, ebenum primo loco recenset. Unde et Dianae Ephesiae imaginem inde factam, nonnullos tradidisse, referr Mucian. apud Plin. Vide quoque infra Mercuriolus. Sed et ad alia eius usus fuit. Solin. c. 51. Hebenum sola (India) mittit, nec tamen universa, verum exiguâ sui parte silvas hoc enus edit. Arbor est plerumque tenuis, et frequentior vimine, raro in crassitudinem caudicis extuberatur, hiulco cortice et admodum reticulato, dehiscentibus venis, adeo ut per ipsos sinus pars intima vix tenui libro contegatur: lignum omne atque mediale eadem ferme et Facie et nitore, qui est in lapide Gagate. Indi Reges ex eo scepira sumunt et quascumque Deorum imagines --- Idem Ferunt materiâ istâ liquorem noxium non contineri; et quidquid maleficum fuerit, tactu eius averti: hac gratiâ pocula ex hebeno habent ---- Romae Mithridatico triumpho id primum Magnus Pompeius exhibuit ad quem locum vide Exser citationes Plinian. Salmasii de eodem Plin. l. 12. c. 4. Nuper allatam Neroni Principi, raram arborem ebenum Meroen usque a Syene fine Imperii, per nongenta XCVI. M. passuum --- Accendi eam Fabianus negat: uritur tamen odore iucundo: Duo genera eius: rarum id, quod melius arboreum mire endoi, materiae nigri splendoris, ac vel sine arte protinus iucundi; trunco alterum fruticosum cytisi modo et totâ Indiâ disper sum. Sde non sola ebenum India fert, verum Aethiopia quoque et quidem Aethiopicae primas dat Dioscorid. Meroeticam vocat Lucan. Civil. Bell. l. x. v. 117.
------ Hebenus Mareotica vastos
Non operit postes ------
Idem Ibid. v. 303.
Ambitur nigris Meroe fecunda colnis
Laeta comis hebeni.
Ins. quoque Saronici sinus, Ebanonisi vulgo dicta, h. e. Ins. ebeni, Gall. l'Isle des Asnes, uti docet Spon. Itin. Graeciae P. 2. p. 266. ubi foliis non carere hanc arborem, contra Pausaniam addit. De montibus vicinis metropoli. Ins. Haiman Kiuncheu in Sinis, idem habet Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. de Arboribus. Inprimis vero in Aethiopico mari ferax ebeni Ins. Mauritia est, in qua ligno caedendo mancipia a Batavis (qui eam tenent) aliosque criminum damnatos, adhibitos fuisse (longe leviori triremium supplicio) donec, pretiosioribus lignis in notitiam adductis ebeni pretium eviluit, docet Ioh. Baptilta Tavern. Tract. Gall. cui titi. la Conduite des Hollandois en Asie c. 5. ubi arborem hanc adeo gravem, firmisque radicibus nixam esse inter alia ait, ut typhonibus etiam impetuosissimis, qui certo anni tempore, cum omnium rerum arborumque aliarum strage, insulam perflant, resistar ex facili. Ibidem arborum postquam in asseres dissecta est, in terra subhumida, ad 7. aut octo pedum profunditatem, per biennium, aut si densiores trabes sint, triennium solere defodi, sicque demum lignum artificis manui sequax et longe nitidius evadere, legas. Unde discrimen operum ex ebeno, quae ex India afferuntur quaeque in Europa inde confiunt. Sed pro ebeninis nonnumquam venditari, quae ex loto nigra, moro inveterata, cytiso, spina Aegyptia, spinaque Indica fiant, monet Salmas. ad Solin. p. 1043. Vide quoque aliquidi infra in voce Loto; it. Sasem, et Sesamina ligna, Squartia quoque ubi de eboris politura.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Ebenus — Saltar a navegación, búsqueda ? Ebenus E. cretica Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Ebenus — название некоторых таксонов, а именно: Ebenus Kuntze род растений растений семейства Эбеновые, в настоящее время считается синонимом рода Хурма (Diospyros) …   Википедия

  • Ebĕnus — (E. L.), Pflanzengattung aus der Familie Papilionaceae Hedysareae, Diadelphie Decandrie L.; Arten: E. cretica, zierlicher Strauch in Kreta, mit silberweißen, behaarten Blättern, u.a …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ebenus — ID 28930 Symbol Key EBENU Common Name N/A Family Fabaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity Cultivated, or not in the U.S. US/NA Plant Yes State Distribution N/A Growth Habit N/A …   USDA Plant Characteristics

  • Ebenus cretica — Kretischer Ebenholzstrauch Kretischer Ebenholzstrauch (Ebenus cretica) Systematik Ordnung: Schmetterlingsblütenartige (Fabales) …   Deutsch Wikipedia

  • Ebenus stellata — ID 28931 Symbol Key EBST Common Name N/A Family Fabaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity Cultivated, or not in the U.S. US/NA Plant Yes State Distribution N/A Growth Habit N/A …   USDA Plant Characteristics

  • Ebenus L. — Symbol EBENU Botanical Family Fabaceae …   Scientific plant list

  • Ebenus stellata Boiss. — Symbol EBST Botanical Family Fabaceae …   Scientific plant list

  • Trachypithecus ebenus — Trachypith …   Wikipédia en Français

  • Vexillum ebenus — Vexillum (Pusia) ebenus Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Mollusca Class …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”